| Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis | 36.4.1 |
| rubor. exstant censoriae leges Claudianae in cenis glires | |
| et alia dictu minora adponi vetantes: marmora invehi, | |
| maria huius rei causa transiri quae vetaret, lex nulla lata | |
| est. dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur. | 5.1 |
| id quidem falso. CCCLX columnas M. Scauri aedilitate ad | |
| scaenam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu | |
| viderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum in- | |
| dulgentes voluptatibus. id ipsum cur? aut qua magis via | 5 |
| inrepunt vitia quam publica? quo enim alio modo in pri- | |
| vatos usus venere ebora, aurum, gemmae? aut quid om- | |
| nino diis reliquimus? verum esto, indulserint publicis | 6.1 |
| voluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum atque | |
| adeo duodequadragenum pedum Lucullei marmoris in atrio | |
| Scauri conlocari? nec clam id occulteque factum est. | |
| satisdare sibi damni infecti coegit redemptor cloacarum, | 5 |
| cum in Palatium eae traherentur. non ergo in tam malo | |
| exemplo moribus caveri utilius fuerat? tacuere tantas | |
| moles in privatam domum trahi praeter fictilia deorum | |
| fastigia! nec potest videri Scaurus rudi et huius | 7.1 |
| mali inprovidae civitati obrepsisse quodam vitii rudimento. | |
| iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini mar- | |
| moris columnas habuit in eodem Palatio, Hymettias tamen | |
| nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus | 5 |
| in iurgiis ob id Venerem Palatinam appellaverat. nimirum | 8.1 |
| ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae | |
| vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges | |
| maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos | |
| probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium | 5 |
| habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum | |
| in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices | |
| percensebimus. |