| Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt | 36.9.1 |
| Dipoenus et Scyllis, geniti in Creta insula etiamnum Medis | |
| imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare in- | |
| ciperet. hoc est Olympiade circiter quinquagensima. hi | |
| Sicyonem se contulere, quae diu fuit officinarum omnium | 5 |
| talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis | |
| Sicyonii, quae priusquam absolverentur, artifices iniuriam | |
| questi abiere in Aetolos. protinus Sicyonem fames invasit | 10.1 |
| ac sterilitas maerorque dirus. remedium petentibus Apollo | |
| Pythius respondit: "si Dipoenus et Scyllis deorum | |
| simulacra perfecissent." quod magnis mercedibus | |
| obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea | 5 |
| Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae, quo<d> de caelo postea | |
| tactum est.—Cum hi essent, iam fuerat in Chio | 11.1 |
| insula Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde | |
| nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel claris- | |
| simi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem | |
| certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum fami- | 5 |
| liam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius | |
| originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti | 12.1 |
| notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem | |
| eius lascivia ioco<sa>m hi proposuere ridentium circulis, | |
| quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem car- | |
| minum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos | 5 |
| conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis | |
| insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus | |
| subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion, | |
| sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii | |
| Dianam manibus eorum factam. in ipsa Chio narrata est | 13.1 |
| operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius voltum | |
| intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putant. Romae | |
| eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio | |
| et omnibus fere, quae fecit divus Augustus. patris quoque | 5 |
| eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula. Dipoeni | 14.1 |
| quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere. | |
| Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e | |
| Paro insula, quem lapidem coepere lychniten appellare, | |
| quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor | 5 |
| est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper | |
| vero etiam in Lunensium lapicidinis. sed in Pariorum | |
| mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis dividentium | |
| soluta, imaginem Sileni intus extitisse. |