| Romae quidem multitudo operum et iam obliteratio | 36.27.1 |
| ac magis officiorum negotiorumque acervi omnes a con- | |
| templatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in | |
| magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa | |
| ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus | 5 |
| imperator in operibus Pacis suae dicavit antiquorum | |
| dignam fama. par haesitatio est in templo Apollinis So- | 28.1 |
| siani, Niobae liberos morientes Scopas an Praxiteles fe- | |
| cerit; item Ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto | |
| ex Aegypto advectus, utrius manu sit, iam quidem et auro | |
| occultatus. similiter in curia Octaviae quaeritur de Cupi- | 5 |
| dine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden | |
| esse, principem forma in ea aetate. multa in eadem schola | 29.1 |
| sine auctoribus placent: Satyri quattuor, ex quibus unus | |
| Liberum patrem palla velatum umeris praefert, alter | |
| Liberam similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quar- | |
| tus cratere alterius sitim sedat, duaeque Aurae velificantes | 5 |
| sua veste. nec minor quaestio est in Saeptis, Olympum | |
| et Pana, Chironem cum Achille qui fecerint, praesertim | |
| cum capitali satisdatione fama iudicet dignos. |