| Scopae laus cum his certat. is fecit Venerem et Po- | 36.25.1 |
| thon, qui Samothrace sanctissimis caerimoniis coluntur, | |
| item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in | |
| Servilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum | |
| pares in Asini monimentis sunt, ubi et canephoros eiusdem. | 5 |
| sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo | 26.1 |
| Flaminio Neptunus ipse et Thetis atque Achilles, Nereides | |
| supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item | |
| Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina, | |
| omnia eiusdem manu, praeclarum opus, etiam si totius | 5 |
| vitae fuisset. nunc vero praeter supra dicta quaeque | |
| nescimus Mars etiamnum est sedens colossiaeus eiusdem | |
| man<u> in templo Bruti Callaeci apud circum eundem, prae- | |
| terea Venus in eodem loco nuda, Praxiteliam illam ante- | |
| cedens et quemcumque alium locum nobilitatura. | 10 |