| Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui mar- | 36.20.1 |
| moris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt | |
| Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxi- | |
| telis, verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent, | |
| multi navigaverunt Cnidum. duas fecerat simulque vende- | 5 |
| bat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quo- | |
| rum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset, | |
| severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii eme- | |
| runt, inmensa differentia famae. voluit eam a Cnidiis | 21.1 |
| postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod | |
| erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia | |
| perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles | |
| nobilitavit Cnidum. aedicula eius tota aperitur, ut con- | 5 |
| spici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur, | |
| facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt | |
| amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro | |
| cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt | 22.1 |
| in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, | |
| Liber pater Bryaxidis et alter Scopae et Minerva, nec | |
| maius aliud Veneris Praxiteliae specimen quam quod inter | |
| haec sola memoratur. eiusdem est et Cupido, obiectus a | 5 |
| Cicerone Verri "ille, propter quem Thespiae vise- | |
| bantur," nunc in Octaviae scholis positus; eiusdem et | |
| alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cni- | |
| diae nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas Rhodius | |
| atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit. | 10 |
| Romae Praxitelis opera sunt Flora, Triptolemus, Ceres in | 23.1 |
| hortis Servilianis, Boni Eventus et Bonae Fortunae simu- | |
| lacra in Capitolio, item Maenades et quas Thyiadas vocant | |
| et Caryatidas, et Sileni in Pollionis Asini monimentis et | |
| Apollo et Neptunus.—Praxitelis filius Cephisodotus et | 24.1 |
| artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma | |
| nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis. | |
| Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus | |
| in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviae porticus | 5 |
| in Iunonis aede Aesculapius ac Diana. |