Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse
|
36.48.1
|
totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos
|
|
tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum, prae-
|
|
fectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati
|
|
desit, tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra
|
5
|
Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res
|
|
est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit "habere
|
|
quidquid habuisset Comata Gallia." namque adicit
|
|
idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e mar-
|
|
more columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut
|
10
|
Luniensi. M. Lepidus Q. Catuli in consulatu conlega
|
49.1
|
primus omnium limina ex Numidico marmore in domo
|
|
posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis
|
|
DCLXXVI. hoc primum invecti Numidici marmoris vesti-
|
|
gium invenio, non in columnis tamen crustisve, ut supra
|
5
|
Carystii, sed in massa ac vilissimo liminum usu. post
|
|
hunc Lepidum quadriennio L. Lucullus consul fuit, qui
|
|
nomen, ut ex re apparet, Luculleo marmori dedit, ad-
|
|
modum delectatus illo, primusque Romam invexit, atrum
|
|
alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur.
|
10
|
nascitur autem in Melo insula, solumque paene hoc mar-
|
50.1
|
mor ab amatore nomen accepit. inter hos primum, ut
|
|
arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M. Scauri, non
|
|
facile dixerim secto an solidis glaebis polito, sicuti est
|
|
hodie Iovis Tonantis aedis in Capitolio. nondum enim
|
5
|
secti marmoris vestigia invenio in Italia.
|
|