| Sed quisquis primus invenit secare luxuriaque | 36.51.1 |
| dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro | |
| videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas | |
| versandoque tractu ipso secante. Aethiopica haec maxime | |
| probatur, nam id quoque accessit, ut ab Aethiopia usque | 5 |
| peteretur quod <s>ecaret marmora, immo vero etiam in | |
| Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus in- | |
| dignum erat. haec proxime laudatur; mollior tamen quae | 52.1 |
| Aethiopica. illa nulla scabritie secat, Indica non aeque | |
| levat, sed combusta ea polientes marmora fricare iuben- | |
| tur. simile et Naxiae vitium est et Coptitidi, quae vocatur | |
| Aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secan- | 5 |
| dis. postea reperta est non minus probanda ex quodam | |
| Hadriatici maris vado, aestu nudante, observatione non | |
| facili. iam quidem quacumque harena secare e fluviis | 53.1 |
| omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium ad- | |
| modum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus | |
| segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus | |
| scabritia politurae relinquit; ita sectae attenuantur crustae. | 5 |
| rursus Thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro | |
| lapide aut e pumice.—Signis e marmore po- | 54.1 |
| liendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium | |
| diu placuit ante alia. ita vocantur cotes in Cypro insula | |
| genitae. vicere postea ex Armenia invectae. | |
| Marmorum genera et colores non attinet dicere | 5 |
| in tanta notitia nec facile est enumerare in tanta multi- | |
| tudine. quoto cuique enim loco non suum marmor in- | |
| venitur? et tamen celeberrimi generis dicta sunt in am- | |
| bitu terrarum cum gentibus suis. non omnia autem in | 55.1 |
| lapicidinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa, pre- | |
| tiosissimi quidem generis, sicut Lacedaemonium viride | |
| cunctisque hilarius, sicut et Augusteum ac deinde Tibe- | |
| reum, in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu | 5 |
| reperta. differentia eorum est ab ophite, cum sit illud | |
| serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod | |
| haec maculas diverso modo colligunt, Augusteum undatim | |
| crispum in vertices, Tibereum sparsa, non convoluta, cani- | |
| tie. neque ex ophite columnae nisi parvae admodum in- | 56.1 |
| veniuntur. duo eius genera: molle candidi, nigrican<ti>s | |
| durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati | |
| et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis | |
| adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a | 5 |
| quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appel- | |
| lant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gem- | |
| mantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda | |
| sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus | |
| nec sentit cruciatum. rubet porphyrites in eadem Aegypto; | 57.1 |
| ex eodem candidis intervenientibus punctis leptopsephos | |
| vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapici- | |
| dinae. statuas ex eo Claudio Caesari procurator eius in | |
| urbem ex Aegypto advexit Vitrasius Pollio, non admodum | 5 |
| probata novitate; nemo certe postea imitatus est. invenit | 58.1 |
| eadem Aegyptus in Aethiopia quem vocant basaniten, ferrei | |
| coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam | |
| hic maior repertus est quam in templo Pacis ab impera- | |
| tore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili, sedecim | 5 |
| liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi | |
| incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non ab- | |
| similis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant, | |
| Memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu con- | |
| tactum radiis crepare tradunt. | 10 |