| Onychem in Arabiae tantum montibus nec usquam | 36.59.1 |
| aliubi nasci putavere nostri veteres, Sudines in Carmania. | |
| potoriis primum vasis inde factis, dein pedibus lectorum | |
| sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse mira- | |
| culo, cum P. Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum | 5 |
| magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde | |
| XXXII pedum longitudinis columnas vidisse se. variatum | 60.1 |
| in hoc lapide et postea est, namque pro miraculo insigni | |
| quattuor modicas in theatro suo Cornelius Balbus posuit; | |
| nos ampliores XXX vidimus in cenatione, quam Callistus | |
| Caesaris Claudi libertorum, potentia notus, sibi exaedifi- | 5 |
| caverat. hunc aliqui lapidem alabastriten vocant, quem | |
| cavant et ad vasa unguentaria, quoniam optume servare | |
| incorrupta dicatur. idem et ustus emplastris convenit. | 61.1 |
| nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae. hic | |
| ceteris candidior, probatissimus vero in Carmania, mox | |
| in India, iam quidem et in Syria Asiaque, vilissimus | |
| autem et sine ullo nitore in Cappadocia. probantur quam | 5 |
| maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralu- | |
| cidi. vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid | |
| simile vitro est. |