| Trabes ex eo fecere reges quodam certamine, | 36.64.1 |
| obeliscos vocantes Solis numini sacratos. radiorum eius | |
| argumentum in effigie est, et ita significatur nomine | |
| Aegyptio. primus omnium id instituit Mespheres, qui | |
| regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum in- | 5 |
| scriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas | |
| videmus Aegyptiae sunt litterae. postea et alii excidere | 65.1 |
| reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor | |
| numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, | |
| Rhamsesis autem, quo regnante Ilium captum est, CXXXX | |
| cubitorum. idem * * * digressis inde, ubi fuit Mnevidis | 5 |
| regia, posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum, | |
| sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis. | |
| opus id fecisse dicuntur CXX hominum. ipse rex, cum | 66.1 |
| surrecturus esset verereturque, ne machinae ponderi non | |
| sufficerent, quo maius periculum curae artificum denun- | |
| tiaret, filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud | |
| molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis | 5 |
| effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret Cambyses | |
| rex ventumque esset incendiis ad crepidines obelisci, ex- | |
| tingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis. | |
| sunt et alii duo, unus a Zmarre positus, alter a Phio sine | 67.1 |
| notis, quadragenum octonum cubitorum. Alexandriae statuit | |
| unum Ptolemaeus Philadelphus octoginta cubitorum. ex- | |
| ciderat eum Necthebis rex purum, maiusque opus in de- | |
| vehendo statuendove <in>v<en>tum est quam in excidendo. a | 5 |
| Satyro architecto aliqui devectum tradunt rate, Callixenus | |
| a Phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum | |
| Nilo, navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex | 68.1 |
| eodem lapide ad rationem geminati per duplicem men- | |
| suram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pen- | |
| dentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea | |
| egestis laterculis adlevatas naves excepisse onus; statutum | 5 |
| autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum | |
| talentis L. hic fuit in Arsinoeo positus a rege supra | |
| dicto munus amoris, coniuge eademque sorore Arsinoe. | |
| inde eum navalibus incommodum Maximus quidam prae- | 69.1 |
| fectus Aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum | |
| vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii | |
| duo sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos | |
| excidit Mesphres rex, quadragenum binum cubitorum. | 5 |
| Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi, | |
| spectatis admodum navibus. divus Augustus eam, quae | 70.1 |
| priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis na- | |
| valibus dicaverat; incendio consumpta ea est. divus Clau- | |
| dius aliquot per annos adservatam, qua C. Caesar inpor- | |
| taverat, omnibus quae umquam in mari visa sunt mira- | 5 |
| biliorem, in ipsa turribus Puteolis e pulvere exaedificatis, | |
| perductam Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura | |
| navium, quae Tiberi subvehant, quo experimento patuit | |
| non minus aquarum huic amni esse quam Nilo. is autem | 71.1 |
| obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit, | |
| excisus est a rege Psemetnepserphreo, quo regnante Py- | |
| thagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis | |
| praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo | 5 |
| Martio, novem pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo | |
| rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia | |
| continent.—Ei, qui est in campo, divus | 72.1 |
| Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas solis | |
| umbras dierumque ac noctium ita magnitudines, strato | |
| lapide ad longitudinem obelisci, cui par fieret umbra | |
| brumae confectae die sexta hora paulatimque per regulas, | 5 |
| quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret | |
| ac rursus augesceret, digna cognitu res, ingenio Facundi | |
| Novi mathematici. is apici auratam pilam addidit, cuius | |
| vertice umbra colligeretur in se ipsam, alias enormiter | |
| iaculante apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis in- | 10 |
| tellecta. haec observatio XXX iam fere annis non con- | 73.1 |
| gruit, sive solis ipsius dissono cursu et caeli aliqua | |
| ratione mutato sive universa tellure a centro suo aliquid | |
| emota (ut deprehendi et aliis in locis accipio) sive urbis | |
| tremoribus ibi tantum gnomone intorto sive inundationibus | 5 |
| Tiberis sedimento molis facto, quamquam ad altitudinem | |
| inpositi oneris in terram quoque dicuntur acta funda- | |
| menta.—Tertius est Romae in Vaticano Gai et | 74.1 |
| Neronis principum circo—ex omnibus unus omnino | |
| fractus est in molitione—, quem fecerat Sesosidis filius | |
| Nencoreus. eiusdem remanet et alius centum cubito- | |
| rum, quem post caecitatem visu reddito ex oraculo Soli | 5 |
| sacravit. |