| Dicantur obiter et pyramides in eadem | 36.75.1 |
| Aegypto, regum pecuniae otiosa ac stulta ostentatio, quippe | |
| cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam | |
| successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne | |
| plebs esset otiosa. multa circa hoc vanitas hominum il- | 5 |
| lorum fuit. vestigia complurium incohatarum extant. una | 76.1 |
| est in Arsinoite nomo, duae in Memphite, non procul | |
| labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit | |
| Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed Aegyptiis inter | |
| mira ac memoranda narrata. harum cacumina <CC cubita> | 5 |
| extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres, quae orbem | |
| terrarum inplevere fama, sane conspicuae undique ad- | |
| navigantibus, sitae sunt in parte Africae monte saxeo | |
| sterilique inter Memphim oppidum et quod appellari | |
| diximus Delta, a Nilo minus IIII milia passuum, a Mem- | 10 |
| phi VII D, vico adposito quem vocant Busirin; in eo sunt | |
| adsueti scandere illas. |