| Dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum | 36.84.1 |
| humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, fal- | |
| sum. durat etiam nunc in Aegypto in Heracleopolite nomo | |
| qui primus factus est ante annos, ut tradunt, III DC a Pete- | |
| suchi rege sive Tithoe, quamquam Herodotus totum opus | 5 |
| XII regum esse dicit novissimique Psammetichi. causas | |
| faciendi varie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis | |
| fuisse, Lyceas sepulchrum Moeridis, plures Soli sacrum | |
| id exstructum, quod maxime creditur. hinc utique sum- | 85.1 |
| psisse Daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in | |
| Creta, non est dubium, sed centensimam tantum por- | |
| tionem eius imitatum, quae itinerum ambages occursusque | |
| ac recursus inexplicabiles continet, non—ut in pavi- | 5 |
| mentis puerorumve ludicris campestribus videmus—brevi | |
| lacinia milia passuum plura ambulationis continentem, sed | |
| crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque | |
| in errores eosdem. secundus hic fuit ab Aegyptio laby- | 86.1 |
| rinthus, tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes lapide | |
| polito fornicibus tecti, Aegyptius, quod miror equidem, | |
| introitu lapidis e Paro columnisque, reliqua e syenite | |
| molibus compositis, quas dissolvere ne saecula quidem | 5 |
| possint, adiuvantibus Heracleopolitis, quod opus invisum | |
| mire spectavere. |