| Positionem operis eius singulasque partes enarrare non | 36.87.1 |
| est, cum sit in regiones divisum atque praefecturas, quas | |
| vocant nomos, XXI nominibus eorum totidem vastis domi- | |
| bus adtributis, praeterea templa omnium Aegypti deorum | |
| contineat superque Nemesis XL aediculis incluserit pyra- | 5 |
| mides complures quadragenarum ulnarum senas radice | |
| ἀρούρας optinentes. fessi iam <e>undo perveniunt ad via- | |
| rum illum inexplicabilem errorem, quin et cenacula clivis | 88.1 |
| excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus | |
| columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum sta- | |
| tuae, monstrificae effigies. quarundam domuum talis est | |
| situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile exi- | 5 |
| stat, maiore autem in parte transitus est per tenebras. | |
| aliae rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles; | |
| pteron appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterra- | |
| neae domus. refecit unus omnino pauca ibi Chaeremon, | 89.1 |
| spado Necthebis regis, D ante Alexandrum Magnum annis. | |
| id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo incoctae, | |
| dum <in> fornices quadrati lapides adsurgerent. |