| Et de Cretico labyrintho satis dictum est. Lemnius | 36.90.1 |
| similis illi columnis tantum CL memorabilior fuit, quarum | |
| in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero cir- | |
| cumagente tornarentur. architecti fecere Zmil<i>s et Rhoecus | |
| et Theodorus indigenae. exstantque adhuc reliquiae eius, | 5 |
| cum Cretici Italicique nulla vestigia exstent. namque et | 91.1 |
| Italicum dici convenit, quem fecit sibi Porsina, rex Etru- | |
| riae, sepulchri causa, simul ut externorum regum vanitas | |
| quoque Italis superetur. sed cum excedat omnia fabulo- | |
| sitas, utemur ipsius M. Varronis in expositione e<a> verbis: | 5 |
| "Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monimen- | |
| tum reliquit lapide quadrato quadratum, singula | |
| latera pedum tricenum, alta quinquagenum. in | |
| qua basi quadrata intus labyrinthum inextrica- | |
| bile, quo si quis introierit sine glomere lini, | 10 |
| exitum invenire nequeat. supra id quadratum | 92.1 |
| pyramides stant quinque, quattuor in angulis et | |
| in medio una, imae latae pedum quinum septua- | |
| genum, altae centenum quinquagenum, ita fasti- | |
| gatae, ut in summo orbis aeneus et petasus unus | 5 |
| omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta | |
| catenis tintinabula, quae vento agitata longe | |
| sonitus referant, ut Dodonae olim factum. supra | 93.1 |
| quem orbem quattuor pyramides insuper singu- | |
| lae stant altae pedum centenum. supra quas uno | |
| solo quinque pyramides." quarum altitudinem Var- | |
| ronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt eandem | 5 |
| fuisse quam totius operis ad eas, vesana dementia, quae- | |
| sisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse | |
| regni vires, ut tamen laus maior artificis esset. |