| Graecae magnificentiae vera admiratio exstat | 36.95.1 |
| templum Ephesiae Dianae CXX annis factum a tota Asia. | |
| in solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret aut | |
| hiatus timeret, rursus ne in lubrico atque instabili funda- | |
| menta tantae molis locarentur, calcatis ea substravere | 5 |
| carbonibus, dein velleribus lanae. universo templo longi- | |
| tudo est CCCCXXV pedum, latitudo CCXXV, columnae | |
| CXXVII a singulis regibus factae LX pedum altitudine, | |
| ex <i>is XXXVI caelatae, una a Scopa. operi praefuit | |
| Chersiphron architectus. summa miraculi epistylia tantae | 96.1 |
| molis attolli potuisse; id consecutus ille est aeronibus | |
| harenae plenis, molli clivo super capita columnarum ex- | |
| aggerato, paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in | |
| loco sederet. difficillime hoc contigit in limine ipso, quod | 5 |
| foribus inponebat; etenim ea maxima moles fuit nec sedit | |
| in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema. tra- | 97.1 |
| dunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete | |
| vidisse praesentem deam, cui templum fieret, hortantem, | |
| ut viveret: se composuisse lapidem. atque ita postera | |
| luce apparuit; pondere ipso correctus videbatur. cetera | 5 |
| eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, | |
| nihil ad specimen naturae pertinentia. |