| Durat et Cyzici delubrum, in quo millum | 36.98.1 |
| aureum commissuris omnibus politi lapidis subiecit arti- | |
| fex, eboreum Iovem dicaturus intus coronante eum mar- | |
| moreo Apolline. translucent ergo iuncturae tenuissimis | |
| capillamentis lenique adflatu simulacra refovent, et praeter | 5 |
| ingenium artificis ipsa materia ingenii quamvis occulta in | |
| pretio operis intellegitur.—Eodem in oppido est | 99.1 |
| lapis fugitivus appellatus; Argonautae eum pro ancora usi | |
| reliquerant ibi. hunc e prytaneo—ita vocatur locus— | |
| saepe profugum vinxere plumbo.—Eadem in urbe iuxta | |
| portam, quae Thracia vocatur, turres septem acceptas | 5 |
| voces numeroso repercussu multiplicant. nomen huic | |
| miraculo Echo est a Graecis datum. et hoc quidem lo- | 100.1 |
| corum natura evenit ac plerumque convallium; ibi casu | |
| accidit, Olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu, | |
| quam ob id heptaphonon appellant, quoniam septiens | |
| eadem vox redditur. Cyzici et buleuterium vocant aedi- | 5 |
| ficium amplum, sine ferreo clavo ita disposita con- | |
| tignatione, ut eximantur trabes sine fulturis ac repo- | |
| nantur. quod item Romae in ponte sublicio religiosum | |
| est, posteaquam Coclite Horatio defendente aegre re- | |
| volsus est. | 10 |