| Verum et ad urbis nostrae miracula transire | 36.101.1 |
| conveniat DCCCque annorum dociles scrutari vires et sic | |
| quoque terrarum orbem victum ostendere. quod accidisse | |
| totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; uni- | |
| versitate vero acervata et in quendam unum cumulum | 5 |
| coiecta non alia magnitudo exurget quam si mundus alius | |
| quidam in uno loco narretur. nec ut circum maximum | 102.1 |
| a Caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium, | |
| latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, | |
| ad sedem CCL, inter magna opera dicamus: non inter | |
| magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus mirabilem | 5 |
| forumque divi Augusti et templum Pacis Vespasiani Imp. | |
| Aug., pulcherrima operum, quae umquam vidit orbis? | |
| non <e>t tectum di<r>ibitori ab Agrippa facti, cum theatrum | |
| ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis | |
| Libonis? pyramidas regum miramur, cum solum tantum | 103.1 |
| foro exstruendo HS <³⁰M>³⁰ Caesar dictator emerit et, si quem | |
| inpensa move<a>t captis avaritia animis, HS <³⁰CXLVIII>³⁰ domo | |
| empta Clodius, quem Milo occidit, habitaverit. quod equi- | 104.1 |
| dem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum | |
| Milonem HS <³⁰DCC>³⁰ aeris alieni debuisse inter prodigia animi | |
| humani duco. sed tum senes aggeris vastum spatium, | |
| substructiones Capitolii mirabantur, praeterea cloacas, opus | 5 |
| omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut | |
| paullo ante retulimus, urbe pensili subterque navigata | |
| M. Agrippae in aedilitate post consulatum. permeant | 105.1 |
| conrivati septem amnes cursuque praecipiti torrentium | |
| modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper imbrium | |
| mole concitati vada ac latera quatiunt, aliquando Tiberis | |
| retro infusus recipitur, pugnantque diversi aquarum im- | 5 |
| petus intus, et tamen obnixa firmitas resistit. trahuntur | 106.1 |
| moles superne tantae non succumbentibus cavis operis, | |
| pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis, | |
| quatitur solum terrae motibus, durant tamen a Tarquinio | |
| Prisco annis DCC prope inexpugnabiles, non omittendo | 5 |
| memorabili exemplo vel magis, quoniam celeberrimis rerum | |
| conditoribus omissum est. cum id opus Tarquinius Priscus | 107.1 |
| plebis manibus faceret, essetque labor incertum maior an | |
| longior, passim conscita nece Quiritibus taedium fugienti- | |
| bus, novum, inexcogitatum ante posteaque remedium in- | |
| venit ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret | 5 |
| cruci spectanda civibus simul et feris volucribusque la- | |
| ceranda. quam ob rem pudor Romani nominis proprius, | 108.1 |
| qui saepe res perditas servavit in proeliis, tunc quoque | |
| subvenit, sed illo tempore <v>i post vitam erubescens, cum | |
| puderet vivos, tamquam puditurum esset extinctos. ampli- | |
| tudinem cavis eam fecisse proditur, ut vehem faeni large | 5 |
| onustam transmitteret. |