| Parva sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni com- | 36.109.1 |
| paranda miraculo, antequam nova attingam. M. Lepido | |
| Q. Catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores, | |
| domus pulchrior non fuit Romae quam Lepidi ipsius, at, | |
| Hercules, intra annos XXXV eadem centensimum locum | 5 |
| non optinuit. computet in hac aestimatione qui volet | 110.1 |
| marmorum molem, opera pictorum, inpendia regalia et | |
| cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus | |
| posteaque ab innumerabilibus aliis in hunc diem victas. | |
| profecto incendia puniunt luxum, nec tamen effici potest, | 5 |
| ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intellegant. |