| Sed omnes eas duae domus vicerunt. bis vidimus | 36.111.1 |
| urbem totam cingi domibus principum Gai et Neronis, | |
| huius quidem, ne quid <de>esset, aurea. nimirum sic habi- | |
| taverant illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad devin- | |
| cendas gentes triumphosque referendos ab aratro aut foco | 5 |
| exeuntes, quorum agri quoque minorem modum optinuere | |
| quam sellaria istorum! subit vero cogitatio, quota portio | 112.1 |
| harum fuerint areae illae, quas invictis imperatoribus de- | |
| cernebant publice ad exaedificandas domos; summusque | |
| illarum honos erat, sicut in P. Valerio Publicola, primo | |
| consule cum L. Bruto, post tot merita et fratre eius, qui | 5 |
| bis in eodem magistratu Sabinos devicerat, adici decreto, | |
| ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publi- | |
| cum reiceretur. hoc erat clarissimum insigne inter trium- | |
| phales quoque domos. |