| Aufert animum et a destinato itinere degredi cogit | 36.116.1 |
| contemplatio tam prodigae mentis aliamque conectit ma- | |
| iorem insaniam e ligno. C. Curio, qui bello civili in | |
| Caesarianis partibus obiit, funebri patris munere cum | |
| opibus apparatuque non posset superare Scaurum—unde | 5 |
| enim illi vitricus Sulla et Metella mater proscriptionum | |
| sectrix? unde M. Scaurus pater, totiens princeps civitatis | |
| et Mariani sodalicii rapinarum provincialium sinus? cum | |
| iam ne ipse quidem Scaurus sibi par esse posset, quando | |
| hoc certe incendi illius praemium habuit convectis ex | 10 |
| orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset insaniae | |
| illi—ingenio ergo utendum suo Curioni et aliquid ex- | 117.1 |
| cogitandum fuit. operae pretium est scire, quid invenerit, | |
| et gaudere moribus nostris ac verso modo nos vocare | |
| maiores. theatra iuxta duo fecit amplissima ligno, cardi- | |
| num singulorum versatili suspensa libramento, in quibus | 5 |
| utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito inter | |
| sese aversis, ne invicem obstreperent scaenae, repente | |
| circumactis—ut constat, post primos dies etiam seden- | |
| tibus aliquis—, cornibus in se coeuntibus faciebat amphi- | |
| theatrum gladiatorumque proelia edebat, ipsum magis aucto- | 10 |
| ratum populum Romanum circumferens. quid enim miretur | 118.1 |
| quisque in hoc primum, inventorem an inventum, arti- | |
| ficem an auctorem, ausum aliquem hoc excogitare an su- | |
| scipere an iubere? super omnia erit populi sedere ausi | |
| furor tam infida instabilique sede. en hic est ille terra- | 5 |
| rum victor et totius domitor orbis, qui gentes, regna | |
| diribet, iura exteris mittit, deorum quaedam immortalium | |
| generi humano portio, in machina pendens et ad pericu- | |
| lum suum plaudens! quae vilitas animarum ista aut quae | 119.1 |
| querella de Cannis! quantum mali potuit accidere! hauriri | |
| urbes terrae hiatibus publicus mortalium dolor est: ecce | |
| populus Romanus universus, veluti duobus navigiis in- | |
| positus, binis cardinibus sustinetur et se ipsum depugnan- | 5 |
| tem spectat, periturus momento aliquo luxatis machinis! | |
| et per hoc quaeritur tribuniciis contionibus gratia, ut | 120.1 |
| pensiles tribus quatiat, in rostris quid non ausurus apud | |
| eos, quibus hoc persuaserit! vere namque confitentibus | |
| populus Romanus funebri munere ad tumulum patris eius | |
| depugnavit universus. variavit hanc suam magnificentiam | 5 |
| fessis turbatisque cardinibus et amphitheatri forma custo- | |
| dita novissimo die diversis duabus per medium scaenis | |
| athletas edidit raptisque e contrario repente pulpitis eodem | |
| die victores e gladiatoribus suis produxit. nec fuit rex | |
| Curio aut gentium imperator, non opibus insignis, ut qui | 10 |
| nihil in censu habuerit praeter discordiam principum. |