Sed dicantur vera aestimatione invicta miracula. Q.
|
36.121.1
|
Marcius Rex, iussus a senatu aquarum Appiae, Anienis,
|
|
Tepulae ductus reficere, novam a nomine suo appellatam
|
|
cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus
|
|
adduxit; Agrippa vero in aedilitate adiecta Virgine aqua
|
5
|
ceterisque conrivatis atque emendatis lacus DCC fecit,
|
|
praeterea salientes D, castella CXXX, complura et cultu
|
|
magnifica, operibus iis signa CCC aerea aut marmorea
|
|
inposuit, columnas e marmore CCCC, eaque omnia annuo
|
|
spatio. adicit ipse aedilitatis suae conmemoratione
|
10
|
et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita
|
|
balinea CLXX, quae nunc Romae ad infinitum auxere
|
|
numerum.—Vicit antecedentes aquarum ductus novis-
|
122.1
|
simum inpendium operis incohati a C. Caesare et peracti
|
|
a Claudio, quippe a XXXX lapide ad eam excelsitatem, ut
|
|
omnes urbis montes lavarentur, influxere Curtius atque
|
|
Caeruleus fontes et Anien nov<u>s, erogat<i>s in id opus
|
5
|
HS <³⁰MMM>³⁰ D. quod si quis diligentius aestumaverit ab-
|
123.1
|
undantiam aquarum in publico, balineis, piscinis, euripis,
|
|
domibus, hortis, suburbanis villis, spatia <a>quae venientis,
|
|
exstructos arcus, montes perfossos, convalles aequatas,
|
|
fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terra-
|
5
|
rum.—Eiusdem Claudi inter maxim<e> memoranda equi-
|
124.1
|
dem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, montem
|
|
perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili pro-
|
|
fecto impendio et operarum multitudine per tot annos,
|
|
cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat,
|
5
|
egereretur in verticem machinis aut silex caederetur quan-
|
|
taque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo
|
|
nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone
|
|
possunt! nam portus Ostiensis opus praetereo, item vias
|
125.1
|
per montes excisas, mare Tyrrhenum a Lucrino molibus
|
|
seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter
|
|
plurima alia Italiae ipsius miracula marmora in lapicidinis
|
|
crescere auctor est Papirius Fabianus, naturae rerum
|
5
|
peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte
|
|
illa montium ulcera. quae si vera sunt, spes est num-
|
|
quam defutura luxuriae.
|
|