| A marmoribus degredienti ad reliquorum | 36.126.1 |
| lapidum insignes naturas quis dubitet in primis magnetem | |
| occurrere? quid enim mirabilius aut qua in parte naturae | |
| maior inprobitas? dederat vocem saxis, ut diximus, re- | |
| spondentem homini, immo vero et obloquentem. quid | 5 |
| lapidis rigore pigrius? ecce sensus manusque tribuit illi. | |
| quid ferri duritia pugnacius? pedes e<i> inpertivit et mores. | 127.1 |
| trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum | |
| omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut | |
| propius venit, adsilit, tenetur amplexuque haeret. side- | |
| ritim ob id alio nomine vocant, quidam Heraclion. magnes | 5 |
| appellatus est ab inventore, ut auctor est Nicander— | |
| in Ida, <ut> reper<i>o, namque et passim inveniuntur, in | |
| Hispania quoque—; invenisse autem fertur clavis crepi- | |
| darum, baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. | |
| quinque genera magnetis Sotacus demonstrat: Aethiopi- | 128.1 |
| cum et a Magnesia Macedoniae contermina ab E<u>boea | |
| Iolcum petentibus dextra, tertium in Hyetto Boeotiae, | |
| quartum circa Alexandriam Troadem, quintum in Magnesia | |
| Asiae. differentia <est> prima, mas sit an femina, proxima | 5 |
| in colore. nam qui in Magnesia Macedonica reperiuntur | |
| rufi nigrique sunt, Boeoti vero rufi coloris plus habent | |
| quam nigri. is, qui <in> Troade invenitur, niger est et | |
| feminei sexus ideoque sine viribus, deterrimus autem in | |
| Magnesia Asiae, candidus neque attrahens ferrum similis- | 10 |
| que pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint | |
| magis caerulei. Aethiopico palma datur pondusque argento | 129.1 |
| rependitur. invenitur hic in Aethiopiae Zmiri; ita vocatur | |
| regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei co- | |
| loris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. | |
| in adtrahendo ferro non eadem haematiti natura quae | 5 |
| magneti. Aethiopici argumentum est, quod magneta quo- | |
| que alium ad se trahit. omnes autem hi oculorum medi- | 130.1 |
| camentis prosunt ad suam quisque portionem, maxime- | |
| que epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. | |
| alius rursus in eadem Aethiopia non procul m<ag>n<e>s fer- | |
| rum omne abigit respuitque. de utraque natura saepius | 5 |
| diximus. | |
| Lapidem e Syro insula fluctuari tradunt, eundem | |
| comminutum mergi. |