| In Asso Troadis sarcophagus lapis fissili | 36.131.1 |
| vena scinditur. corpora defunctorum condita in eo ab- | |
| sumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus | |
| specula quoque et strigiles et vestes et calciamenta inlata | |
| mortuis lapidea fieri auctor est. eiusdem generis et in | 5 |
| Lycia saxa sunt et in oriente, quae viventibus quoque | |
| adalligata erodunt corpora. |