| Idem Theophrastus et Mucianus esse | 36.134.1 |
| aliquos lapides, qui pariant, credunt; Theophrastus et | |
| ebur fossile <e> candido et nigro inveniri et ossa e terra | |
| nasci invenirique lapides osseos. | |
| Palmati circa Mundam in Hispania, ubi Caesar dictator | 5 |
| Pompeium vicit, reperiuntur idque quotiens fregeris. sunt | 135.1 |
| et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut Taena- | |
| rius. Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit quam | |
| in Italia, e diverso albos Coranos duriores quam Parios, | |
| idem Luniensem silicem serra secari, Tusculanum dissilire | 5 |
| igni, Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem | |
| molas versatiles Volsinis inventas; aliquas et sponte motas | |
| invenimus in prodigiis. nusquam hic utilior quam | 136.1 |
| in Italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam | |
| vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in | |
| eo genere molliores, qui et cote levantur, ut procul in- | |
| tuentibus ophites videri possit, neque est alius firmior, | 5 |
| quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque | |
| aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. | |
| sunt et qui lunam non tolerent et qui vetustate robi- | |
| ginem trahant coloremve candidum oleo mutent. |