| Molarem quidam pyriten vocant, quoniam pluri- | 36.137.1 |
| mus sit ignis illi, sed est alius spongiosior tantum et | |
| alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in Cypro eum | |
| reperiri volunt metallis, quae sint circa Acamanta, unum | |
| argenteo colore, alterum aureo. cocuntur varie, ab aliis | 5 |
| iterum tertiumque in melle, donec consumatur liquor, ab | |
| aliis pruna prius, dein <in> melle, ac postea lavantur ut | |
| aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare, | |
| discutere, extenuare et duritias in pus vertere. utuntur | |
| et crudis tusisque ad strumas atque furunculos. pyri- | 138.1 |
| tarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum | |
| ignis habentis. quos vivos appellamus, ponderosissimi | |
| sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui | |
| clavo vel altero lapide percussi scintillam edunt, quae | 5 |
| excepta sulpure aut fungis aridis vel foliis dicto celerius | |
| praebet ignem. |