| Non sunt adiectae Cottianae civitates XV, quae non | 3.138.1 |
| fuerant hostiles, item adtributae municipiis lege Pompeia. | |
| Haec est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec | |
| oppida populorum. super haec Italia, quae L. Aemilio | |
| Paulo C. Atilio Regulo cos. nuntiato Gallico tumultu sola | 5 |
| sine externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine Transpada- | |
| nis equitum LXXX, peditum DCC armavit, metallorum | |
| omnium fertilitate nullis cedit terris; sed interdictum id | |
| vetere consulto patrum Italiae parci iubentium. |