Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad
|
3.139.1
|
flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae,
|
|
Bu<l>ini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc
|
|
totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populo-
|
|
rum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum
|
5
|
Scardonitanum petunt Iapudes et Liburnorum civitates
|
|
XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Burnistas, Olbonen-
|
|
ses nominare non pigeat. ius Italicum habent <ex> eo
|
|
conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi,
|
|
Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates,
|
10
|
Curictae. cetero per oram oppida a Nesactio Alvona,
|
140.1
|
Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia, <V>egium,
|
|
Arg<y>runtum, Corinium, Aenona, civitas Pasini. flumen
|
|
Telav<i>um, quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum
|
|
oppidis praeter supra significatas Absortium, Arba, Crexi,
|
5
|
Gissa, Portunata. rursus in continente colonia Iader, quae
|
|
a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, X<L>III
|
|
ostium Titii fluminis.
|
|