| Schistos et haematites cognationem habent. | 36.144.1 |
| haematites invenitur in metallis, ustus minii colorem imi- | |
| tatur, uritur ut Phrygius, sed non restinguitur vino. ad- | |
| ulteratu<m> haematiten discernunt venae rubentes et friabilis | |
| natura. oculis cruore suffusis mire convenit. sistit pro- | 145.1 |
| fluvia mulierum potus. bibunt et qui sanguinem reiecerunt | |
| cum suco Punici mali. et in vesicae vitiis efficax bibitur | |
| et in vino contra serpentium ictus. infirmiora omnia | |
| eadem in eo, quem schiston appellant. <oculorum v>i<t>iis | 5 |
| commodior croco similis, peculiaris explendis ulc<e>rum | |
| lacunis in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare | |
| cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere; | |
| Sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera | 146.1 |
| haematitarum tradit praeter magnetem. principatum dat | |
| ex iis Aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et iis, | |
| quae panchresta appellat, item ambustis. alterum andro- | |
| damanta dicit vocari, colore nigrum, pondere ac duritia | 5 |
| insignem, et inde nomen traxisse praecipueque in Africa | |
| repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum. | |
| experimentum eius esse in cote ex lapide basanite— | 147.1 |
| reddere enim sucum sanguineum—, et esse ad iocineris | |
| vitia praecipui remedii. tertium genus Arabici facit, si- | |
| mili duritia, vix reddentis sucum ad cotem aquariam, | |
| aliquando croco similem. quarti generis hepatiten vo<c>ari, | 5 |
| quamdiu crudus sit, coctum vero miltiten, utilem ambustis, | |
| ad omnia utiliorem rubrica; quinti generis schiston, hae- | |
| morroidas reprimentem in potu. omnes autem haematitas | 148.1 |
| tritos in oleo III drachmarum pondere a ieiunis bibendos | |
| ad vitia sanguinis. idem schiston et alterius generis | |
| quam haematiten tradit, quem vocat anthraciten; nasci in | |
| Africa nigrum, attritum aquariis cotibus reddere ab ea | 5 |
| parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem, ab altera | |
| parte croci. ipsum utilem esse oculorum medicamentis. |