| Aëtit<a>e lapides ex argumento nominis | 36.149.1 |
| magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, | |
| sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, | |
| marem ac feminam, nec sine iis parere quas diximus | |
| aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor: in | 5 |
| Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in | |
| alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum fria- | |
| bilem feminei sexus putant, marem autem, qui in Arabia | |
| nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in alvo | |
| habentem durum lapidem. tertius in Cypro invenitur | 150.1 |
| colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen | |
| atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo | |
| harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam | |
| digitis frietur. quarti generis Taphiusius appellatur, nascens | 5 |
| iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra naviganti- | |
| bus ex Ithaca Leucadem. invenitur in fluminibus candidus | |
| ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, | |
| nec quicquam terren<i>. aëtitae gravidis adalligati mulieri- | 151.1 |
| bus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium | |
| continent partus, non nisi parturiant removendi; alioqui | |
| volvae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino | |
| non pariant. | 5 |