| Non praetermittenda est et pumicum natura. | 36.154.1 |
| appellantur quidem ita erosa saxa in aedificiis, quae mu- | |
| saea vocant, dependentia ad imaginem specus arte redden- | |
| dam, sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levan- | |
| dorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait | 5 |
| Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et | |
| Aeoliis insulis. probatio in candore minimoque pondere | 155.1 |
| et ut quam maxime spongiosi aridique sint, teri faciles | |
| nec harenosi in fricando. vis eorum in medicina ex- | |
| tenuare, siccare, trina ustione ita, uti torreantur carbone | |
| puro, totiens vino restinguantur albo. lavantur deinde ut | 5 |
| cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco. | |
| usus farinae e<x> i<i>s oculorum maxime medicamentis: ul- | 156.1 |
| cera purgant eorum leniter explentque, cicatrices emen- | |
| dant.—(Quidam a tertia ustione refrigeratos potius quam | |
| restinctos terere malunt ex vino).—adduntur et in ma- | |
| lagmata capitum verendorumque ulceribus utilissimi. fiunt | 5 |
| ex <i>is et dentifricia. Theophrastus auctor est potores | |
| in certamine bibendi praesumere farinam eam, sed, nisi | |
| universo potu inpleantur, periclitari, tantamque refrige- | |
| randi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice | |
| addito. | 10 |