| Auctoribus curae fuere lapides mortariorum | 36.157.1 |
| quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta perti- | |
| nentium. Etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox | |
| Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus—aliqui | |
| psaranum vocant—, tertium ex chalazio chrysiten, medi- | 5 |
| cis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese re- | |
| mittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medica- | |
| mentis utiles existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime | |
| probantur. Taenarium lapidem et Phoeniceum et haema- | 158.1 |
| titen iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco | |
| componantur; ex alio Taenario, qui niger est, et ex Pario | |
| lapide non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite | |
| Aegyptio vel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis, | 5 |
| ex quo vasa et cados etiam faciunt. |