| In Siphno lapis est, qui cavatur tornaturque in | 36.159.1 |
| vasa vel coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus, | |
| quod et in Comensi Italiae lapide viridi accidere scimus, | |
| sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit | |
| durescitque natura mollissimus. tanta qualitatium diffe- | 5 |
| rentia est, nam mollitiae trans Alpis praecipua sunt | |
| exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra, | |
| qua lignum, faciliusque etiam secant <tant>um ad tegularum | |
| et imbricum vicem vel, si libeat, quae vocant pavonacea | |
| tegendi genera. | 10 |