| Et hi quidem sectiles sunt, specularis vero, | 36.160.1 |
| quoniam et hic lapidis nomen optinet, faciliore multo | |
| natura finditur in quamlibeat tenues crustas. Hispania | |
| hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra C | |
| passuum circa Segobrigam urbem, iam et Cypros et | 5 |
| Cappadocia et Sicilia et nuper inventum Africa, post- | |
| ferendos tamen omnes Hispaniae, Cappadocia amplissimos | |
| magnitudine, sed obscuros. sunt et in Bononiensi Italiae | 161.1 |
| parte breves, macula complexu silicis alligata, quorum | |
| tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effo- | |
| ditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub | |
| terra invenitur extrahiturque aut exciditur, sed maiore | 5 |
| <ex> parte fossili natura, absolutus in se caementi modo, | |
| numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. | |
| umorem hunc terrae quadam anima crystalli modo gla- | |
| ciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod | |
| cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus | 10 |
| earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam | |
| figurantur. invenitur et niger aliquando, sed candido | 162.1 |
| natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles | |
| rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit, cum hoc | |
| etiam in caementis multorum generum accidat. invenere | |
| et alium usum in ramentis squamaque, Circum maxi- | 5 |
| mum ludis Circensibus sternendi ut sit in commenda- | |
| tione candor. |