| Nerone principe in Cappadocia repertus est | 36.163.1 |
| lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam | |
| qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento phengites | |
| appellatus. hoc construxerat aedem Fortunae, quam Seiani | |
| appellant, a Servio rege sacratam, amplexus aurea domo; | 5 |
| quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna | |
| erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce, | |
| non transmissa.—In Arabia quoque esse lapidem vitri | |
| modo tralucidum, quo utantur pro specularibus, Iuba | |
| auctor est. | 10 |