| Nunc ad operarios lapides transisse conveniat | 36.164.1 |
| primumque cotes ferro acuendo. multa earum genera: | |
| Creticae diu maximam laudem habuere, secundam Laco- | |
| nicae e Taygeto monte, oleo utraeque indigentes. inter | |
| aquarias Naxiae laus maxima fuit, mox Armeniacae, de | 5 |
| quibus diximus. ex oleo et aqua Ciliciae pollent, ex | |
| aqua Arsinoiticae. repertae sunt et in Italia aqua tra- | 165.1 |
| hentes aciem acerrimae effectu, nec non et trans Alpis, | |
| quas passernices vocant. quarta ratio est saliva hominis | |
| proficientium in tonstrinarum officinis. Laminitanae ex | |
| Hispania citeriore in eo genere praecipuae. | 5 |