| Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad | 3.139.1 |
| flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, | |
| Bu<l>ini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc | |
| totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populo- | |
| rum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum | 5 |
| Scardonitanum petunt Iapudes et Liburnorum civitates | |
| XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Burnistas, Olbonen- | |
| ses nominare non pigeat. ius Italicum habent <ex> eo | |
| conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi, | |
| Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates, | 10 |
| Curictae. cetero per oram oppida a Nesactio Alvona, | 140.1 |
| Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia, <V>egium, | |
| Arg<y>runtum, Corinium, Aenona, civitas Pasini. flumen | |
| Telav<i>um, quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum | |
| oppidis praeter supra significatas Absortium, Arba, Crexi, | 5 |
| Gissa, Portunata. rursus in continente colonia Iader, quae | |
| a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, X<L>III | |
| ostium Titii fluminis. |