| Nigri silices optimi, quibusdam in locis et ru- | 36.168.1 |
| bentes. nonnusquam vero et albi, sicut in Tarquiniensi | |
| Anicianis lapicidinis circa lacum Volsiniensem et in Sta- | |
| toniensi, quibus ne ignis quidem noce<a>t. <i>idem et in | |
| monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti | 5 |
| permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur. | |
| est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nus- | 169.1 |
| quam copiosus et, ubi invenitur, lapis, non saxum, est. | |
| e reliquis pallidus in caemento raro utilis, globosus contra | |
| iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa suffre- | |
| natione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti | 5 |
| madens. remedium est in lapide dubio aestate eum | 170.1 |
| eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tem- | |
| pestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae stru- | |
| cturae aptentur utilius; quae restiterint, tutum est vel | |
| caelo committere. | 5 |