| Graeci e lapide duro aut silice aequato struunt | 36.171.1 |
| veluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon | |
| vocant genus structurae; at cum inaequali crassitudine | |
| structa sunt coria, pseudisodomon. tertium est emplecton; | |
| tantummodo frontibus politis reliqua fortuita conlocant. | 5 |
| alternas coagmentationes fieri, ut commissuras anteceden- | 172.1 |
| tium medii lapides optineant, necessarium est, in me- | |
| dio quoque pariete, si res patiatur; si minus, utique | |
| a lateribus. medios parietes farcire fractis caementis | |
| diatonicon vocant. reticulata structura, qua frequentissime | 5 |
| Romae struunt, rimis opportuna est. structuram ad nor- | |
| mam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere | |
| oportet. cisternas harenae purae asperae V | 173.1 |
| partibus, calcis quam vehementissim<a>e II construi, frag- | |
| mentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis vectibus | |
| calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse, | |
| ut in priore vitia considant atque per colum in proxima<m> | 5 |
| transeat pura aqua. |