| Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat; | 36.174.1 |
| ex albo melior. qua<e> ex duro, structurae utilior; quae | |
| ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice. | |
| utilior eadem effosso lapide quam ex ripis fluminum col- | |
| lecto, utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura | 5 |
| eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis.— | |
| Harenae tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis | 175.1 |
| addi debet, fluviatili aut marinae tertia. si et testae tusae | |
| tertia pars addatur, melior materia erit. ab Appennino | |
| ad Padum non invenitur fossicia, nec trans maria.— | |
| Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis | 176.1 |
| sine ferumine suo caementa componuntur. intrita quoque | |
| ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum aedium legi- | |
| bus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor; | |
| ideo nullae tectoria eorum rimae foedavere. tectorium, | 5 |
| nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est, | |
| numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo | |
| viti<e>t testaceo sublini utilius. in Graecia tectoriis etiam | 177.1 |
| harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis | |
| vectibus subigunt. experimentum marmorati est in sub- | |
| igendo, donec rutro non cohaereat; contra in albario | |
| opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat; macerari | 5 |
| non nisi ex glaeba oportet. Elide aedis est Minervae, in | |
| qua frater Phidiae Panaenus tectorium induxit lacte et | |
| croco subactum, ut ferunt; ideo, si teratur hodie in eo | |
| saliva pollice, odorem croci saporemque reddit. |