| Columnae eaedem densius positae crassiores vi- | 36.178.1 |
| dentur. genera earum quattuor: quae sextam partem alti- | |
| tudinis in crassitudine ima habent, Doricae vocantur; quae | |
| nonam, Ionicae; quae septimam, Tuscanicae; Corinthiis | |
| eadem ratio quae Ionicis, <s>et differentia, quoniam capi- | 5 |
| tulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur | |
| crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; Ionicis | |
| enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis. anti- | 179.1 |
| qua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitu- | |
| dinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit, | |
| primum columnis spirae subditae et capitula addita, pla- | |
| cuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae | 5 |
| haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes de- | |
| traherentur summarum crassitudine. praeter haec sunt | |
| quae vocantur Atticae columnae quaternis angulis, pari | |
| laterum intervallo. |