| Cognata calci res gypsum est. plura eius genera. | 36.182.1 |
| nam et e lapide coquitur, ut in Syria ac Thur<i>is, et e | |
| terra foditur, ut in Cypro ac Perrhaebia; e summa tellure | |
| et Tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis | |
| alabastritae esse debet aut marmoroso. in Syria durissi- | 5 |
| mos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut celerius | |
| urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e | |
| lapide speculari squamamve talem habente. gypso madido | 183.1 |
| statim utendum est, quoniam celerrime coit; tamen rursus | |
| tundi se et in farinam resolvi patitur. usus gypsi in al- | |
| bariis, sigillis aedificiorum et coronis gratissimus. exem- | |
| plum inlustre <est>, C. Proculeium, Augusti Caesaris fami- | 5 |
| liaritate subnixum, in stomachi dolore gypso poto consci- | |
| visse sibi mortem. |