| Pavimenta originem apud Graecos habent | 36.184.1 |
| elaborata arte picturae ratione, donec lithostrota expulere | |
| eam. celeberrimus fuit in hoc genere Sosus, qui Pergami | |
| stravit quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta | |
| cenae in pavimentis quaeque everri solent velut relicta | 5 |
| fecerat parvis e tessellis tinctisque in varios colores. | |
| mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis in- | |
| fuscans; apricantur aliae scabentes sese in canthari labro. | |
| —Pavimenta credo primum facta quae nunc voca- | 185.1 |
| mus barbarica atque subtegulanea, in Italia festucis pavita. | |
| hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutu- | |
| latum in Iovis Capitolini aede primum factum est post | |
| tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavi- | 5 |
| menta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio | |
| est Lucilianus ille versus: | |
| "Arte pavimenti atque emblemate vermiculato." |