| Subdialia Graeci invenere talibus domos conte- | 36.186.1 |
| gentes, <genus> facile tractu tepente, sed fallax ubicumque | |
| imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxa- | |
| tiones substerni e<t> capita earum praefigi, ne torqueantur, | |
| et ruderi novo tertiam partem testae tusae addi, dein | 5 |
| rudus, in quo II quintae calcis misceantur, pedali crassi- | |
| tudine festucari, tunc nucleo crasso VI digitos induci, | 187.1 |
| tessella grandi non minus alta II digitos strui, fastigium | |
| vero servari in pedes denos sescunciae ac diligenter cote | |
| despumari. quernis axibus contabulari, quia torquentur, | |
| inutile putant, immo et felice aut palea substerni melius | 5 |
| esse, quo minor vis calcis perveniat. necessarium et glo- | |
| bosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea.— | |
| Non neglegendum est etiamnum unum genus Graeca- | 188.1 |
| nici: solo festucato inicitur rudus aut testaceum pavimen- | |
| tum, dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex sabulo | |
| et calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali, | |
| ad regulam et libellam exigitur, et est forma terrena; si | 5 |
| vero cote depolitum est, nigri pavimenti usum optinet. |