| Pars Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima | 36.190.1 |
| Iudaeae intra montis Carmeli radices paludem habet, quae | |
| vocatur Candebia. ex ea creditur nasci Belus amnis quin- | |
| que milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptole- | |
| maidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed | 5 |
| caerimoniis sacer, limosus, vado profundus, non nisi re- | |
| fuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatae nite- | |
| scunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur ad- | 191.1 |
| stringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum | |
| non amplius litoris spatium, idque tantum multa per sae- | |
| cula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave merca- | |
| torum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec | 5 |
| esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e | |
| nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, | |
| tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse ori- | |
| ginem vitri. mox, ut est ingeniosa sollertia, non | 192.1 |
| fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes | |
| lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum | |
| trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multi- | |
| fariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores | 5 |
| sunt in India et crystallo fracta fieri et ob id nullum | |
| conparari Indico. levibus autem aridisque lignis coquitur | 193.1 |
| addito cypro ac nitro, maxime <Aeg>yp<t>io. continuis for- | |
| nacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui | |
| nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum | |
| ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex | 5 |
| massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud | |
| flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo | |
| caelatur, Sidone quondam his officinis nobili, siquidem | |
| etiam specula excogitaverat. |