| Haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in Volturno | 36.194.1 |
| amne Italiae harena alba nascens sex milium passuum | |
| litore inter Cumas atque Liternum, qua mollissima est, | |
| pila molave teritur. dein miscetur III partibus nitri pon- | |
| dere vel mensura ac liquata in alias fornaces transfun- | 5 |
| ditur. ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque | |
| haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. | |
| iam vero et per Gallias Hispaniasque simili modo harena | |
| temperatur. ferunt Tiberio principe excogitato vitri tem- | 195.1 |
| peramento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius | |
| abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detrahe- | |
| rentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed | |
| quid refert, Neronis principatu reperta vitri arte, quae | 5 |
| modicos calices duos, quos appellabant petrotos, HS VI | |
| venderet? |