| In genere vitri et obsiana numerantur ad simili- | 36.196.1 |
| tudinem lapidis, quem in Aethiopia invenit Obsius, niger- | |
| rimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque | |
| in speculis parietum pro imagine umbras reddente. gem- | |
| mas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines divi | 5 |
| Augusti capaci materia huius crassitudinis, dicavitque ipse | |
| pro miraculo in templo Concordiae obsianos IIII elephantos. | |
| remisit et Tiberius Caesar Heliopolitarum caerimoniis re- | 197.1 |
| pertam in hereditate <Sei> eius, qui praefuerat Aegypto, | |
| obsianam imaginem Menelai, ex qua apparet antiquior | |
| materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xeno- | |
| crates obsianum lapidem in India et in Samnio Italiae | 5 |
| et ad oceanum in Hispania tradit nasci. fit et tincturae | 198.1 |
| genere obsianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum | |
| atque non tralucens, haematinum appellatum. fit et album | |
| et murrina aut hyacinthos sappirosque imitatum et omni- | |
| bus aliis coloribus, neque est alia nunc sequacior materia | 5 |
| aut etiam picturae accommodatior. maximus tamen honos | |
| in candido tralucentibus, quam proxima crystalli simili- | |
| tudine. usus eoru<m> ad potandum argenti metalla et auri | 199.1 |
| pepulit. est autem caloris inpatiens, ni praecedat frigidus | |
| liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole adverso in tan- | |
| tum candescant, ut vestes exurant. fragmenta teporata ad- | |
| glutinantur tantum, rursus tota fundi non queunt praeter- | 5 |
| quam abrupta<s> sibimet in guttas, veluti cum calculi fiunt, | |
| quos quidam ab oculis appellant, aliquos et pluribus modis | |
| versicolores.—Vitrum sulpuri concoctum feruminatur in | |
| lapidem. |