| Et peractis omnibus, quae constant ingenio arte | 36.200.1 |
| naturam faciente, succurrit mirari nihil paene non igni | |
| perfici. accipit harenas, ex quibus aliubi vitrum, | |
| aliubi argentum, aliubi minium, aliubi plumbi genera, | |
| aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. ign<i> lapides | 5 |
| in aes solvuntur, igni ferrum gignitur ac domatur, igni | |
| aurum perficitur, igni cremato lapide caementa in tectis | |
| ligantur. alia saepius uri prodest, eademque materia aliud | 201.1 |
| gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis, quando | |
| ipse carbo vires habere incipit restinctus atque interisse | |
| creditus maioris fit virtutis. inmensa, inproba rerum | |
| naturae portio et in qua dubium sit, plura absumat an | 5 |
| pariat. |