| Est et ipsis ignibus medica vis. pestilentiae, | 36.202.1 |
| quae obscuratione solis contrahitur, ignes si fiant, multi- | |
| f<a>riam auxiliari certum est. Empedocles et Hippo- | |
| crates id demonstravere diversis locis. "Ad convolsa | |
| interiora viscera aut contusa," M. Varro—ipsis | 5 |
| enim verbis eius utar—"pyxis sit," inquit, "focus. inde | 203.1 |
| enim cinis lixivus potus medetur. licet videre | |
| gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione." | |
| quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consu- | |
| lares nuper absumptos indicavimus, querneus carbo tritus | 5 |
| cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac | |
| iam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque | |
| cinere. |