| LIBER XXXVII | |
| Ut nihil instituto operi desit, gemmae supersunt | 37.1.1 |
| et in artum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla | |
| parte mirabilior. tantum tribuunt varietati, coloribus, | |
| materiae, decori, violare etiam signis, quae causa gem- | |
| marum est, quasdam nefas ducentes, aliquas vero extra | 5 |
| pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes, | |
| ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum | |
| contemplationem satis sit una aliqua gemma. |