| Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum ad- | 37.2.1 |
| miratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione | |
| auri anulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi | |
| tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, pri- | |
| mumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito | 5 |
| circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.— | |
| His initiis coepit auctoritas in tantum amorem | 3.1 |
| elata, ut Polycrati Samio, insularum ac litorum tyranno, | |
| felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse qui | |
| felix erat, satis piamenti in unius gemmae voluntario | |
| damno videretur, si cum Fortunae volubilitate paria fe- | 5 |
| cisset, planeque ab invidia eius abunde se redimi putaret, | |
| si hoc unum doluisset, adsiduo gaudio lassus. ergo pro- | |
| vectus navigio in altum anulum mersit. at illum piscis, | 4.1 |
| eximia magnitudine regi natus, escae vice raptum, ut | |
| faceret ostentum, in culina domino rursus Fortunae in- | |
| sidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam fuisse | |
| constat, ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae | 5 |
| delubro cornu aureo Augustae dono inclusam et novis- | |
| simum prope locum praelatis multis optinentem.— | |
| Post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, | 5.1 |
| Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gessit. nam- | |
| que habuisse dicitur achaten, in qua novem Musae et | |
| Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae | |
| sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis | 5 |
| sua redderentur insignia. nec deinde alia, quae tradatur | 6.1 |
| magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores, | |
| praeterquam Ismenian choraulen multis fulgentibusque uti | |
| solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro | |
| sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta Amymone, iussisse | 5 |
| numerari et, cum duo relati essent, "male, Hercules, | |
| factum" dixisse, "multum enim detractum gemmae | |
| dignitati." hic videtur instituisse, ut omnes musicae | 7.1 |
| artis hac quoque ostentatione censerentur, veluti Dionyso- | |
| dorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque <non> par | |
| videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit: | |
| Nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas tradi- | 5 |
| tur, sed nulla peritia electas. |