| Et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis | 37.8.1 |
| adversus istos, qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam | |
| sit eos tibicinum gloria tumere: Polycratis gemma, | |
| quae demonstratur, intacta inlibataque est; Ismeniae aetate | |
| multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. | 5 |
| confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni, | |
| quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab Pyr- | |
| gotele, non dubie clarissimo artis eius. post eum Apol- | |
| lonides et Cronius in gloria fuere quique divi Augusti | |
| imaginem simillime expressit, qua postea principes signant, | 10 |
| Dioscurides. Sulla dictator traditione Iugurthae semper | 9.1 |
| signavit. est apud auctores et Intercatiensem illum, cuius | |
| patrem Scipio Aemilianus ex provocatione interfecerat, | |
| pugnae effigie eius signasse, volgato Stilonis Praeconini | |
| sale, quidnam fuisse facturum, si Scipio a patre eius | 5 |
| interemptus fuisset. divus Augustus inter initia sphinge | 10.1 |
| signavit. duas in matris anulis eas indiscretae similitu- | |
| dinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso signa- | |
| vere amici epistulas et edicta, quae ratio temporum nomine | |
| eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium, | 5 |
| aenigmata adferre eam sphingem. quippe etiam Maecenatis | |
| rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat. | |
| Augustus postea ad devitanda convicia sphingis Alexandri | |
| Magni imagine signavit. |